Category Archives: Latin

De rerum natura : traduction et explication

[youtube http://www.youtube.com/watch?v=IVdlzz82VJI?rel=0&w=640&h=480]

Explication et traduction de quelques vers latins à partir du vers 62 du livre premier du “De rerum natura” de Lucrèce (Titus Lucretius Carus) par Gilles Louise

Humana ante oculos foede cum vita jaceret
in terris, oppressa gravi sub religione
quae caput a caeli regionibus ostendebat,
horribili super aspectu mortalibus instans,
primum Graius homo mortalis tollere contra
est oculos ausus, primusque obsistere contra ;
quem neque fama deum nec fulmina nec minitanti
murmure compressit caelum, sed eo magis acrem
inritat animi virtutem, ecfringere ut arta
naturae primus portarum claustra cupiret.
Ergo vivida vis animi pervicit, et extra
processit longe flammantia moenia mundi,
atque omne immensum peragravit mente animoque,
unde refert nobis victor quid possit oriri,
quid nequeat, finita potestas denique cuique
quanam sit ratione atque alte terminus haerens.
Quare religio pedibus subjecta vicissim
opteritur, nos exaequat victoria caelo.